Evangelium Secundum Joannem*

Caput 5: Versus 18

Respondit itaque Jesus.Quia commoti sunt de audita aequalitate ejus quem putant hominem purum cum Deo Patre, subdit se esse Filium aequalem Patri, ejusdem voluntatis, ejusdem potestatis, ejusdem operationis. In his autem disserendis hoc genere loquendi utitur, quo mentes parvulorum possit excitare, et si non implere, et quo mentes adultorum exerceantur et pascantur. Dicit enim de deitate Filii. Non potest a se facere, nisi quod videt Patrem facere, et demonstrat ei Pater, quae omnia non secundum litteram ut in hominibus fieret accipienda sunt, sed mystice. Ille autem haec secreta dicit, ut conturbentur, vel ut forte turbati medicum quaerant. Propter nos etiam ut nobis scriberentur, quae non bene intellecta in errorem, bene intellecta in veritatem ducerent.
(* Traductions européennes)